- MACARIA
- I.MACARIACypri insul. urbs, in ora Boreali ad Ortum nunc vicus inter Carpasium et Cerauniam 8. mill. pass. Ialmes, reste Nigrô. Imo tota insula sic dicta. Est et fons sive palus apud Marathonem oppid. Atticae regionis. Pausan. in qua submersis plurimis Persarum, In Macariam abi, Proverbium ortum. Tractus etiam Peloponnesi apud Strab. et insula sinus Arabici. Ptol. Macaria. Vide Anacaria.II.MACARIAHerculis filia, quae pro incolumitate publicâ se devovit. Hercule enim defunctô, quum Eurystheus illius liberos insectaretur, atque illi ad Misericordiae Aram confugissent, Athenienses recusantes eos in hostium manus tradere, cum Eurystheo bellum susceperunt. Porro editô oraculô, futurum ut Athenienses ab Eurysthei incursatione liberarentur, si quis Heraclidarum se sponte offerret ad necem, seque inferis devoveret, Macaria sese spontaneae morti obtulit. Quô factô congressi cum hostibus Athenienses victoriam reportârunt, cum aliis quamplurimis interfectis, tum Eurystheô ipso b Hylo, sive Iolao Herculis filio peremptô, cuius caput amputatum ad Alcmenam detulit. Illa vero defuncti oculos effodit. Ceterum Athenienses magnificum Macariae funus fecerunt, tumulumque eius floribus et coronis decorârunt, victisque Argivis edixerunt, βάλλεἰς Μακαρίαν Iacta in Macariam. Vide Scholiast. Aristophan. in Equit. Act. 4. sc. 1. Imo et illi ad scelus expiandum sacra facere soliti sunt, ut ex Platone in Hippiâ colligere licet. Cael. Rhodig. l. 13. c. 7.III.MACARIAinsul. Africae, in Sinu Arabico, et in ora Abexia, prope Erquicum urbem Aethiopiae superioris Sansovin. Mazua vulgo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.